Rozmiar: 15909 bajtów

- 92 -

1312, Oktober 16. Münsterberg.

Bernhard, Herzog von Schlesien und Herr von Fürstenberg und Münsterberg, bestätigt die dem Kloster verliehenen fürstlichen Privilegien und fügt diesen neue hinzu.

In nomine domini amen. Si personis, quos zelus domini commendat et favor religionis accendit, beneficia temporalia erogamus, libertates ipsis et speciales prerogativas impendendo nullatenus dubitamus, cum pro eo eterne retributionis percipiamus premia in futuro. Hinc est, quod nos Bernhardus dei gratia dux Slezie et dominus de Furstenberg et de Monsterberg attendentes, quod monasterium Camentcz a primeva sui fundatione, pro ut ex privilegiis predecessorum nostrorum illustrium ducum Slezie haurimus, omnium iurium, statutorum et ordinationum in villis et bonis monasterii a predecessoribus nostris plenam ducalem obtinuit iurisdictionem et auctoritatem. Nos igitur ex innata benivolentia, qua in viros deo servientes afficimur, ac ut posteris nostris subditis omnis contraversie materia precludatur, idem ius ducale et libertates simulque omnia privilegia cuiuscumque tenoris ab illustribus ducibus Slezie predecessoribus nostris ipsis concessa et donata innovamus, approbamus, ratificamus et presentis scripti patrocinio imperpetuum possidendum confirmamus, volentes, quod dominus abbas, qui pro tempore fuerit, omni hac libertate utatur et gaudeat et in omnibus villis monasterii iudiciis sive scultetiis iam habitis et postmodum aquirendis non tamen intra miliare ab urbibus nostris liberam sine quavis contradictione expositionem et erectionem omnium artificiorum habeat, hoc tamen ita ordinando, quod thabernatores villarum monasterii non habentes propria brasiatoria non alibi brasia quam in monasterio aut in opidis nostris faciant, nec alter alteri cum vasis cerevisiam vendat preter specialem domini abbatis voluntatem, sed hanc potius in monasterio aut in nostris opidis acquirant. In huius libertatis ac voluntarie nostre confirmationis iugem memoriam presentem paginam pro veritatis testimonio dari iussimus et conscribi sigilli nostri munimine roboratam. Actum et datum in Monsterberg anno domini millesimo CCC°. duodecimo secunda feria post Hedwigis presentibus hiis: domino Hermanno de Reychenbach, domino Thimone de Renowe, domino Conrado de Zcirna, domino Opeccone Schoff, Petro de Bela, Gerhardo de Libenowe, Conrado de Adelsbach [sic!], domino Nicolao canonico sancte Crucis in Wratislavia.

Fälschung von einer Hand des ausgehenden 15. Jahrhunderts mit anhängendem echten S. des Herzogs, wie bei No. LXXXIX, an grünseidner Schnur. Ueber den Titel eines Herrn von Münsterberg, welcher dem Herzoge Bernhard in dieser Urkunde beigelegt wird, vgl. m. Luchs, Schlesische Fürstenbilder des M.-A., Breslau 1872, Bogen 20, S. 2 flgd. Gedruckt bei Sommersberg, Script. rer. Siles. I. 151.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów